Est 15

1Et mandavit ei haud dubium quin esset Mardochaeus ut ingrederetur ad regem et rogaret pro populo suo et pro patria sua 2Memorare inquit dierum humilitatis tuae quomodo nutrita sis in manu mea quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem 3et tu invoca Dominum et loquere regi pro nobis et libera nos de morte 4Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui et circumdata est gloria sua 5Cumque regio fulgeret habitu et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum assumpsit duas famulas 6et super unam quidem innitebatur quasi prae deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens 7altera autem famularum sequebatur dominam defluentia in humum indumenta sustentans 8Ipsa autem roseo colore vultum perfusa et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum et nimio timore contractum 9Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia stetit contra regem ubi ille residebat super solium regni sui indutus vestibus regiis auroque fulgens et pretiosis lapidibus eratque terribilis aspectu 10Cumque elevasset faciem et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset regina corruit et in pallorem colore mutato lassum super ancillulam reclinavit caput 11Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem et festinus ac metuens exilivit de solio et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se his verbis blandiebatur 12Quid habes Esther Ego sum frater tuus noli metuere 13Non morieris non enim pro te sed pro omnibus haec lex constituta est 14Accede igitur et tange sceptrum 15Cumque illa reticeret tulit auream virgam et posuit super collum eius et osculatus est eam et ait Cur mihi non loqueris 16Quae respondit Vidi te domine quasi Angelum Dei et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae 17Valde enim mirabilis es domine et facies tua plena est gratiarum 18Cumque loqueretur rursus corruit et pene exanimata est 19Rex autem turbabatur et omnes ministri eius consolabantur eam

Copyright information for VulgJ